monumenta.ch > Victricius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 8, 7
Ergo in unum velut acervum omnis quae nunc diffusa est Sanctorum bonitas colligetur, ut sine gratia, sine appellationis iniuria sceptrum teneant iudicantis. Peccata sunt tenebrae, lux innocentia. Necesse est ergo ut carcer appareat tenebrarum, cum coeperit de se in se redire quod lucis est.